środa, 11 marca 2009

IOANNIS BRZECHWA Hortus animalium (pars I)

APER

Aper asper, atrox est,
Aper acres dentes fert.
Hunc in silva qui videntur,
In arbore fugam quaerunt.

PARDUS

Pardus est totus punctatus
Et cursu tam incitatus
Ut (quod minime laudat)
Currens puncta sua spargat.

ELEPHANTUS

Hic est elephantus Bombasus
Et quasi tuba eius nasus,
Quo tamen non canit. Quare?
Privata sunt. Noli rogare.

CROCODILUS

Quaerimus a crocodilo
Unde sit? - Ego? E Nilo.
Claustra parumper aperi
Et mecum ad Nilum veheris.

In Latinum convertit
Anna Maciejewska

Meander 3-4/1994 p. 196

piątek, 6 marca 2009

IULIANI TUWIM "Vaporitrahea"

Stat in statione vaporitrahea,
Gravis grandisque, et stillat ex ea
Pinguis olea.
Stat et sibilat, hiat et exhalat,
Ardor ex ventre flammato halat:
HEU! ut ardenter!...
HEI! Ut ferventer!
HEM! Ut fervide!
HEI! Ut calide!
Vix iam aspirat, vix iam anhelat,
Sed ustor eam carbon(e) onerat.

Curros ad eam aggregavere.
Grandes et graves, ex ferr(o), äere,
In quoque curro plebes pleraeque,
In uno – boves, in ali(o) – equae,
In tertio sedent galbae ingentes,
Sedent botulos pingues edentes,
At quartus currus continet mala,
In quinto constant clavicymbala,
Sexto ballista – magna et digna!
Sub quaque rota ferrea tigna!
Septimo – vasa cerrea plera,
Octavo – ursus et alia fera,
In nono – solum fartiles porcae,
Decimo – thecae, fasces et arcae.
At haec vehicle sunt quadraginta,
Ipse iam nescio, quae res sint intra.
Etsi parares mille baiolos
Et quisque esset mille gaiolos
Et magnopere quisque tenderet,
Tamen cederent tali pondere.

Tum – stridet,
Tum – vide!
Vapor – it,
Motus – fit.
Primo
paulatim
ut limax
graviter
Se movit
machina
per axes
segniter.
Vexavit vehicla et trahit rem totam,
Et vertitur, vertitur rota post rotam,
Et cursu maturat, et ocius cursitat
Et fremit, et crepit, strepitat, agitat.
At quorsum? At quorsum? At quorsum? Recta!
Per axes, per axes, per cava, tecta,
Per pontem, per montem, per silvam, oram,
Maturat, maturat, petitum ad horam,
At modum concrepat, et strepit, et crepitat:
Id ita, id ita, id ita, id ita,
Leviter, leniter se movit tamen,
Tamquam si esset pilula, non tramen,
Non machina gravis, hiata, spirata,
Sed micula levis minutia ferrata.

At unde quonamque, cur tam curratur?
At a quo, quomodo, quo tam prematur,
Ut currat, ut crepat, ut fremat fremorem?
Hic oritur motus ex caldo vapore,
Ex cupa hic vapor per tubos ad prela,
At concitant prela rotas per latera,
Agitant et pressant, et tramen se volvit,
Quod vapor haec prela premit et revolvit,
Et infremunt rotae, et strepit, et crepitat;
Id ita, id ita, id ita, id ita!...


Polonice composuit
Iulianus TUWIM
Et lingua Latina reddidit
Christophorus Thomas WITCZAK.

piątek, 27 lutego 2009

występy gościnne

Ne autem nimio maerore afficiamur, ut vero citra lacrimas, ut populum decet, potentibus irridere discamus, et more populi, seu lusu iocoque, carmen cantoris gallici Brassens huc fero saturniis versibus, ut thema iucundum vocemque carminis lepidam decet, cantatum.

LE GORILLE

Vrbis forum frequentans cum admiratione
ingentem conspicit plebs simiam theatri;
paro pudoris usae concursae matronae
belvam spectant non dico quo modo locoque.
Cavete simiam hanc, o simiam cavete!
Ex improviso ferrum belva liberatur
repente fractum hiando perperam seratum.
Exit fera atque dicit: "Isto liberabor!"
statusque virginalis illi cogitatust.
Cavete simiam hanc, o simiam cavete!
Feram qui possidebat currit obstrepitque:
"Cave: parem suam ista numquam enim cognovit:
confundet ideo forsan belvas atque civis!!"
Praesentes ecce quoquo cursitare versum
secernunt et matronae somnium atque factum.
Cavete simiam hanc, o simiam cavete!
Plebs huc et huc recurrit festinatione
solique anus morantur ac iudex togatus:
cum ceteri procul essent bestia properavit
ac saltibus quaternis venit ad moratos.
Cavete simiam hanc, o simiam cavete!
"Vah", suspirat matrona, "diligi me nunc iam
est admodum res mira nec sperata vero!"
"Vt simiis confundar" flatu tento iudex
"mehercle! - cogitavit - haud fiet profecto!":
quae rem secuta sunt em se falsum probabunt.
Cavete simiam hanc, o simiam cavete!
Si quis vestrum deberet ad murum constrictus
anum aut magistratum elegisse, quem stupraret,
scio bene utrum mallet, sed, quamvis se belle
fututione gestat, bestia ista noenum
urbanitate, mente gustibusque excellet.
Cavete simiam hanc, o simiam cavete!
ano nam a se remota, vergit ad togatum,
emque in magnum provolvit, aure capta, pratum:
quod herba in alta factumst dixe, proh, non possum,
narratio atqui risum concitasset spissum...
Cavete simiam hanc, o simiam cavete!
Vnum hoc for: dramate isto sordido usque putrem
ad verticem voluto, concitasse fletum
magistratum vituli instar, dein vocasse matrem:
vocasse matrem ut ille, cui, ut solent in pullum,
sententia speciosa, iussit caedi collum.
Cavete simiam hanc, o simiam cavete!


by Rhumak 16 III 2007

SBIGNEI HERBERTI Res gestae minotauri

/sive nemo nascitur monstrum/

Vera historia Minotauri regia familia orti in adhuc ignotis litteris linearibus A continetur.
Ille non ut posteriori famam ferunt, certus filius regis Minois atque Pasiphaes fuit.
Puer validus, sed extra ordinem magno capite natus est.
Hoc factum sacerdotes signum sapientiae futurae putaverunt.
Re vera Minotaurus suam aetatem adultam robustus, paulo maerens,
paucis verbis - homo ingenio habeti intrabat.
Rex Minos eum in usum sacerdotum tradere statuit.
Sed sacerdotes explicaverunt principem insanum inutilem eis esse.
Si Minotaurus a sacerdotibus acciperetur,
id auctoritatem religionis iam circulo invento imminutam extenuare posset.
Tum Minos maxime in Graecia placentem artificem Daedalum -
creatorem celebris architecturae docendi adduxit.
Ita labyrinthus structus est.
Hoc aedificium factum est, ut principem Minotaurum per complectos andrones inde ad directos
usque ad magis magisque tortuosos, differentiam fastidiorum
et scalas reconditis artis in veram rationem animi introduceret.
Itaque miser princeps a praeceptoribus impellatus per andrones introductionis et deductionis vagabatur
et sensu carens in opera ad docendum udo ilita spectabat.
Pro! Nihil eorum intellexit.
Omnibus opibus exhauritis, rex Minos pestem generis ammovere statuit.
Qua re etiam e Graecia, quae docilibus hominibus celeber erat, agilem necatorem Theseum adduxit.
Theseus Minotaurem interfecit.
Ad hoc momentum fabula cum historia conciabilis est.
Per labyrinthum iam inutilem librum primorum elementorum Theseus rediit,
ferens permagnum, sanguineum caput Minotauri oculis patefactis.
At sapientia in oculis eis primum germinare incoepit...
Talem sapientiam solum peritia demittere solebat.


by Tulliana 22 XI 2006

Sermo lyricus

/sive de amore verbis exprimendo/

- Quemadmodum me amas? Narra!
- Tibi narro.
- Age nunc!
- Te sole fulgente amo. Ad lumen candelae.
Te amo petasatam. Cum capite pilleo operto.
Te amo cum ventus fortis per viam mobilem flat. Et inter concentum musicum.
In floribus sambuci, betullis, rubis, aceribus quoque.
Te dormientem amo. Et cum animum conferens laboras.
Te amo cum ovum frangis eleganter. Nec minus cum cochlear emittis.
Te amo in taxiraeda. Et in autocineto.
Sine ulla exceptione.
Ubi via finitur. Ubi ortum coepit.
Et cum calamistro capillos partiris.
In periculo amo, rotaculo item.
In aequore, ad montes. In calceamentis, cum pedibus nudis.
Amo semper: hodie, heri, cras, diem et noctem.
Tempore verno, cum hirundo advolat.
- At aestate quo modo me amas?
- Ut summam aestatem.
- At autumno, prope nebularum difficilem naturam?
- Etiam tum, cum perdis umbracula.
- At cum hiems argento inducit fenestras?
- Hieme amo te ut ignem lascivum. Tuum pectus prope, circa illud.
Ningit extra fenestram.
Cornices in nive.


by Tulliana 16 XI 2006


ROZMOWA LIRYCZNA

- Powiedz mi, jak mnie kochasz.
- Powiem.
- Więc?
- Kocham cię w słońcu. I przy blasku świec.
Kocham cię w kapeluszu i w berecie.
W wielkim wietrze na szosie i na koncercie.
W bzach i w brzozach, i w malinach, i w klonach.
I gdy śpisz. I gdy pracujesz skupiona.
I gdy jajko roztłukujesz ładnie -
Nawet wtedy, gdy ci łyżka spadnie.
W taksówce. I w samochodzie. Bez wyjątku.
I na końcu ulicy. I na początku. I gdy włosy grzebieniem rozdzielisz.
W niebezpieczeństwie. I na karuzeli.
W morzu. W górach. W kaloszach. I boso.
Dzisiaj. Wczoraj. I jutro. Dniem i nocą.
I wiosną, kiedy jaskółka przylata.
- A latem jak nie kochasz?
- Jak treść lata.
- A jesienią, gdy chmurki i humorki?
- Nawet wtedy, gdy gubisz parasolki.
- A gdy zima posrebrzy ramy okien?
- Zimą kocham cię jak wesoły ogień.
Blisko przy twoim sercu. Koło niego.
A za oknem śnieg. Wrony na śniegu.