środa, 11 marca 2009

IOANNIS BRZECHWA Hortus animalium (pars I)

APER

Aper asper, atrox est,
Aper acres dentes fert.
Hunc in silva qui videntur,
In arbore fugam quaerunt.

PARDUS

Pardus est totus punctatus
Et cursu tam incitatus
Ut (quod minime laudat)
Currens puncta sua spargat.

ELEPHANTUS

Hic est elephantus Bombasus
Et quasi tuba eius nasus,
Quo tamen non canit. Quare?
Privata sunt. Noli rogare.

CROCODILUS

Quaerimus a crocodilo
Unde sit? - Ego? E Nilo.
Claustra parumper aperi
Et mecum ad Nilum veheris.

In Latinum convertit
Anna Maciejewska

Meander 3-4/1994 p. 196

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz