piątek, 27 lutego 2009

występy gościnne

Ne autem nimio maerore afficiamur, ut vero citra lacrimas, ut populum decet, potentibus irridere discamus, et more populi, seu lusu iocoque, carmen cantoris gallici Brassens huc fero saturniis versibus, ut thema iucundum vocemque carminis lepidam decet, cantatum.

LE GORILLE

Vrbis forum frequentans cum admiratione
ingentem conspicit plebs simiam theatri;
paro pudoris usae concursae matronae
belvam spectant non dico quo modo locoque.
Cavete simiam hanc, o simiam cavete!
Ex improviso ferrum belva liberatur
repente fractum hiando perperam seratum.
Exit fera atque dicit: "Isto liberabor!"
statusque virginalis illi cogitatust.
Cavete simiam hanc, o simiam cavete!
Feram qui possidebat currit obstrepitque:
"Cave: parem suam ista numquam enim cognovit:
confundet ideo forsan belvas atque civis!!"
Praesentes ecce quoquo cursitare versum
secernunt et matronae somnium atque factum.
Cavete simiam hanc, o simiam cavete!
Plebs huc et huc recurrit festinatione
solique anus morantur ac iudex togatus:
cum ceteri procul essent bestia properavit
ac saltibus quaternis venit ad moratos.
Cavete simiam hanc, o simiam cavete!
"Vah", suspirat matrona, "diligi me nunc iam
est admodum res mira nec sperata vero!"
"Vt simiis confundar" flatu tento iudex
"mehercle! - cogitavit - haud fiet profecto!":
quae rem secuta sunt em se falsum probabunt.
Cavete simiam hanc, o simiam cavete!
Si quis vestrum deberet ad murum constrictus
anum aut magistratum elegisse, quem stupraret,
scio bene utrum mallet, sed, quamvis se belle
fututione gestat, bestia ista noenum
urbanitate, mente gustibusque excellet.
Cavete simiam hanc, o simiam cavete!
ano nam a se remota, vergit ad togatum,
emque in magnum provolvit, aure capta, pratum:
quod herba in alta factumst dixe, proh, non possum,
narratio atqui risum concitasset spissum...
Cavete simiam hanc, o simiam cavete!
Vnum hoc for: dramate isto sordido usque putrem
ad verticem voluto, concitasse fletum
magistratum vituli instar, dein vocasse matrem:
vocasse matrem ut ille, cui, ut solent in pullum,
sententia speciosa, iussit caedi collum.
Cavete simiam hanc, o simiam cavete!


by Rhumak 16 III 2007

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz