Vera historia Minotauri regia familia orti in adhuc ignotis litteris linearibus A continetur.
Ille non ut posteriori famam ferunt, certus filius regis Minois atque Pasiphaes fuit.
Puer validus, sed extra ordinem magno capite natus est.
Hoc factum sacerdotes signum sapientiae futurae putaverunt.
Re vera Minotaurus suam aetatem adultam robustus, paulo maerens,
paucis verbis - homo ingenio habeti intrabat.
Rex Minos eum in usum sacerdotum tradere statuit.
Sed sacerdotes explicaverunt principem insanum inutilem eis esse.
Si Minotaurus a sacerdotibus acciperetur,
id auctoritatem religionis iam circulo invento imminutam extenuare posset.
Tum Minos maxime in Graecia placentem artificem Daedalum -
creatorem celebris architecturae docendi adduxit.
Ita labyrinthus structus est.
Hoc aedificium factum est, ut principem Minotaurum per complectos andrones inde ad directos
usque ad magis magisque tortuosos, differentiam fastidiorum
et scalas reconditis artis in veram rationem animi introduceret.
Itaque miser princeps a praeceptoribus impellatus per andrones introductionis et deductionis vagabatur
et sensu carens in opera ad docendum udo ilita spectabat.
Pro! Nihil eorum intellexit.
Omnibus opibus exhauritis, rex Minos pestem generis ammovere statuit.
Qua re etiam e Graecia, quae docilibus hominibus celeber erat, agilem necatorem Theseum adduxit.
Theseus Minotaurem interfecit.
Ad hoc momentum fabula cum historia conciabilis est.
Per labyrinthum iam inutilem librum primorum elementorum Theseus rediit,
ferens permagnum, sanguineum caput Minotauri oculis patefactis.
At sapientia in oculis eis primum germinare incoepit...
Talem sapientiam solum peritia demittere solebat.
by Tulliana 22 XI 2006
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz